- MAGICA Sacra
- MAGICA Sacramortuis excitandis; alias Lethaea sercra, quia ad Manes pertinebant; Corn. Gallo in Ceiri, Hecateia; longis logis describuntur Papinio Statio Thebaid. l. 4. ubi imitatur Homerum in Odyssea. Paria facit Lucan. l. 6. Heliodor. l. 6. Silius Italicus l. 13. etc. Quibus quipraeerant, Magici Dii dicti. Tibull. l. 1. Eleg. 2.Et me lustravit taedis et nocte serenâConcidit ad Magicos hostia pulla Deos.Et Lucan. l. 6. v. 577.Illa Magis, Magicisque Diis incognita verbaTentabat.Sed et Magica sacra. Manibus facta, arcana, remota a populo et aliis sacrificiis. Virg. Pharmaceutr.—— Sanos Magicis avertere sensusExperiar sacris.Cuiusmodi Sacra Romanis religionibus semper sunt exclusa. Sic enim Servius ad Aen. l. 4. Romani, cum omnia Sacra admitterent, Magica semper excluserunt. Legibus certe XII. Tabb. interdicta memorat Apuleius Apologiâ, etc. Vide Casp. Barthium Animadversion ad Papin. Statium Achilleid. l. 1. et hîc non uno locô, inprimis in vocibus Ahori, Necyomantia, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.